- CRUCICOLAE
- CRUCICOLAEper convicium olim Christiani, a Gencilibus appollati sunt. Anselmus de Virgin. Temporibus Diocletiani et Maximiani Olympiade 67. edictis crudelibus Catholicae fider cultores, quos Christicolas et Crucicolas nuncupabant, ad thurificandum statuis Ethnicorum cogebantur. Vide quoque Isidorum Pelus. l. 4. Ep. 29. Eusebium de Vita Constant. Alios. Rationem innuit Caecilius, apud Minucium, ubi Christianos hominem summô supplico pro facinore punitum colere ait. Gentiles nempe insultare et velut probrum obicere Christianis solebant, quod hominem crusixum adeoque morte maxime infami defunctum coletent, uti passim discimus ex Lactantio, l. 4. c. 16. et 26. Augustino, de Conversione pauli. Serm. 1. et 7. aliisque:et praedictum legimus ab Apostolo 1. Corinth. c. 1. v. 18. Vide Iac. Ouzelium, Animadv. ad Minucium Fel. p. 55. et 56. Aliam idem Caecilius mox subiungit, Et crucis ligna feralia eorum ceremonias fabulatur --- ut id colant, quod merentur. Sed longô sermone hoc Athenagoras refellit adv. Gentes. uti Io. a Wower ad eundem Minucium adnorat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.